- PHASELIS
- PHASELISMoletio Fionda, nomen urbis Episcopalis Mela, l. 1. c. 14. Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae. Eusebius a Lacio Lindio fratre Antiphemi, de quo supra, conditam ait, Olymp. 25. annô 4. quô a fratre Gela in Sicilia condita est. Hanc alii Pamphyliae, alii Lyciae, alii Cilicum urbem esse dixerunt. Hoc mirantur viri eruditi, neque minus istud, quod cum Strabo hanc vocet πόλιν ἀξιόλογον, tribusque portubus instructam, Lucanus tamquam oppidulum describat; ait namque l. 8. v. 251.—— Te primum, parva PhaselisMagnus adit. Nam te metui vetat incola rarus,Exhaustaeque domus populis, maiorque carinaeQuam tua turba fuit. ——Verum ita sese res habet. Phaselis a Lyciis olim fuit habitata, Lyciaeque attributa fuit primitus. Pamphyliis verô late oram maritimam tenentibus, Pamphyliae annumerata fuit urbibus, hcet incolae essent Lycii. Postmodum opportunitate sitûs allecti, et incitati a Cilicibus, ipsi quoque piraticae se applicuerunt, aut saltem piratis receptaculo fuêre, deserta communi Lyciorum societate, vel suâ sponte, vel eiecti ab illis. Tum Cilicum dicta fuit urbs Phaselis. Deinceps Publ. Servilius eam evertit. Propter incolarum itaque paucitatem, parvam eam vocat Lucanus. Nam, si aliter intellexerit, et exiguum oppidulum fuisse existimârit Phaselida, valde erravit. Siquidem Asconius Paedianus, Corycum, Olympum et Phaselida, tres magnas Cilicum, appellat urbes, Isac. Voss. in cit: Melae loc. Eius meminit Dionys.Α῎λλαι δ᾿ ἑξείης Παμφυλίδες εἰσὶ πόληες,Κώρυκος, Πέργη τε, καὶ ἠνεμόεςςα Φάσηλις.Incolae huius urbis, quia solerent pisciculos falsos diis sacrificare, citra sanguinem, eorum sordidus tenuisque sacrificandi mos abiit in proverbium: Phaselit arum sacrificium, et sacrificium sine fumo. Plin. Ptolem. etc. Nic. Lloyd. Eorundem vox Σισόη, apud Hesychium: Σισόη, κουρὰ ποιὰ, Φασιλίται, Sisoe species tonsurae; Phaselitarum vox. Vide Sisoe.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.